Latin
RELATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 84
Unproofread scanNot analysed yet
Miir Mir achuur bassi, Supremus stabulorum Magister, qui praefectos stabulorum &omnem rei equestris oeconomiam dirigit, &à Turcorum tribubus, quae in Persiâ vagantur, equos recipit, quos Regi annuatim loco tributi conferunt. Pro saiario, telonia habet ex pascuis &gramine. Mur aab, ie. Praefectus aquarum; nimirum summus fluviorum &aquae ductuum inspector. Impluvio hoc coelo, ut magna agrorum est siccitas atque sitis, ita mira quoque parcitas fluminum. Haec ex jugis montium devoluta, quamprimum campos subeunt, cataractis fraenata, in plures ramos, quos Maüdi vocant, dirimuntur, ad alia atque alia territoria, oppida, pagos, artis ope delabentes: Hi rursum in Dsjedwel, sive rivos distributi minores, tandem in surculos divelluntur exiguos &innumeros, pro inspectorum arbitrio &indulgentiâ impertiendos illis, qui usu fluminis jureque illius gaudent reali; Aggeribus enim, quibus retinentur leviter effossis, quo lubet inspectori, longiùs breviusve defluere permittuntur. Cum igitur aegrè humore illo, à quo omnem foecunditatem speramus, carere quisque possit, aemulis corruptionibus Inspector ille, ejusque substituti, à colonis conciliantur, ad affluxum longius crebriusque indulgendum. Dicuntur emolumenta Praefecti superare ipsa Nasirii vel Mareschalli. Qui locis editioribus aut nimiùm remotis habitantes fluminis beneficio destituuntur, illi aquâ è puteis haustâ agros hortosque irrigant, de Inspectoris favore nil soliciti. L 3O Daroga, Praetor Regiae civitatis; Belgis, de Schout: cujus officium est, intestinas compescere insolentias, delinquentes punire, alios mulctâ, alios morte damnando, omnia pro suo commodo &arbitrio. Civilis funfinctio vouis, quim auica est, sed magnae auctoritatis &emolumenti; hodieque ex donatione Regis Abas I. haereditaria stirpi Principum Georgianorum. Non rarò tamen in aulicis consultationibus auctoritati ejus locus est, semper sedes vacat in Consessibus publicis Medsylès. Ei subordinatur Sea) Achdaas, vel Dominus carceris, qui cum lictoribus suis noctu urbem permeantibus, obvios grassatores &insolentiarum patratores captivos ducit. MareschalSohbèt Jesauwul bassi, Archi-Jadus Anla. nitor, scipionem manugerens, proximum in convivio post Tesjik agasi basji stationem obtinet eique velut Aulae Marescallus inferior subordinatur.