Latin
RELATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 83
Unproofread scanNot analysed yet
Verum, auctoritas Astrologorum non nihil hodie detrimenti patitur, tum ab invidiâ Primatis Regni, tum ab ipsa artis suae cognitâ vanitate; quia aliquoties contigit, ut eorum prognostica, ad quorum tenorem momenta gerebantur publica, contrario eventu omnem fiduciam fefellerint, cum gravi Reipublicae detrimento, optimas negligentis rerum temporumque occasiones, ex vanâ artis observantiâ. οCζ Mahmaandaar bassi, Magnus hospitum Provisor Gallicè, Grand Maitre de Ceremonie. Curam solicite gerit, ut cum universo comitatu sustententur. protegantur, &honestè habeantur hospites Regii, sive Legati Principum. Desideria eorum Curatori Regni defert; Invitatos ex hospitio in Curiam introducit, ac reducit; dimissionem, &quicquid in desideriis habent, promovet. Uterque Mustaufi Elmemalik &Chasch, i. e. Qua stor Regni &Regis, ordine &dignitate sequitur; quorum functiones infra dabimus, singulari de Cameris Relatione. Miiri sjibaar bassi, Praefectus Venationis, tam quae canibus, quam quae falconibus institui tur. Falcones autem non modò ad aucupia, sed ad sistendos etiam quadrupedes edocti sunt. Utrique generi venationis mille &lius ministri serviunt: nam &singulis falconibus (aluntur autem non minus 800) singuli custodes sunt.