Latin
CLASSIS IV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 868
Unproofread scanNot analysed yet
Habetur haec planta apud Javanos in deliciis &magno studio colitur; tum ob floris eximium odorem, quem spirat, moschi, tum ob singularem elegantiam &figuram scorpionis, quam exhibet: ex quâ à Lusitanis illuc olim advenis Fouli lacra, i. e. flos scorpii appellata est, nomine hodiè apud vulgum &Belgas, in Insulâ com morantes, usitato. Planta crescendi modo, caule ac totâ figurâ à priori non differt: Folia saltem paulò breviora ac latiora habet. Flores maximè diversi sunt, &stylum ut majores, ita pauciores occupant. Obtulit mihi Ill. Dn. Gen. Outhorn, ex amoenissimo horto subur bano suo stylum floribus decoratum omnino septem, omnibus explicatis; spectaculo sane jucundissimo, ut negem quicquam elegantius &admiratione dignius in regno vegetabili me vidisse. Audivi, qui in uno stylo se vidisse flores duodecim testati sunt. Est autem flos pentapetalus, coloris citrini, maculis purpureis magnis elegantissimis dense variegatus; petalis biuncialibus, pennam anserinam latis, rigidis, pinguibus, extremitatibus Angurek alono gina OAngurekarna ubus pauso laitionibus, Prontauis, &quodammodo ve. pandis. Ex petalis unum medio loco positum ceteris longius est, &in rectam lineam, exemplo caudae scorpii, extensum; cetera utrinque duo in lunarem figuram à caudâ decurrunt, quasi pedes repentis scorpii expressura.