Latin
CLASSIS IV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 870
Unproofread scanNot analysed yet
Caudae opponitur proboscis brevis &incur va, pennâ anserinâ crassior, superiùs teres, inferiùs concava &purpurea, eo situ locata, ut referre bestiolae caput videatur. Arguta hujus structura est; basis tribus decorata ambientibus laciniis, brevibus surrectis, inter se difformibus, in exortu connatis; fastigium operculo tenui concavô purpureo clauditur; eoque dempto comparet caruncula pyramidatae figurae, apice duobus globulis stipato. Odorem flos moschi exquisitissimum atque adeo copiosum spargit, ut unicus stylus floridus totum conclave impleat. Qui verò odor, quod maximè mireris, in extremâ parte petali, caudam referentis, residet; quâ abscissâ, omnis cessat odoris expiratio. Cultura hujus plantae singulares habet cautiones, in translatione, putatione &irrigatione curiosè observandas. Gaudet prae ceteris consortio arboris Pinang; ad cujus caudicem quaedam sarmentorum portio alliganda est, applicatâ imae parti terrâ vel cespite, cujus praesidio acquirit radiculas. &Sekika, vulgo Kisinso, ie Jukinosta. Saniculae peregrinae species pilosa, umbilici Veneris facie, folio Cyclaminis eleganter variegato, caule sesquipedali, flosculis in longitudinem consito plurimis, (10, 20) pentapetalis, miniatis, vespam extensis pedibus volantem exhibentibus. Sjirè, rectiùs Sjiroi &Osjirot.