Latin
CLASSIS V
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 903
Unproofread scanNot analysed yet
XXX XX 3 PetaPeralorum unum ceteris amplius in duos lobos cordatos, circa crenam purpureâ virgulâ signatos, dividitur; cui duo situ adversa respondent ex angusto principio ovata; reliqua tria prioribus interposita, angusta lanceata, uncialia &ceteris longiora sunt. Radici insignis virtus inest, ob quam Siamenses plantam magno studio cosunt, succrescentia tubera, velut laboris praemium, subinde avellentes, quin geniculatam simul excipientes ma trem, si soboles arctius annata &satis magna fuerit. Usus radicis est ad aperiendum obstructiones hypochondriorum, calefaciendum ventriculum, discutiendum flatus &ventris tormina, roborandum viscera &omne nervosum genus. In metropoli Judiâ siccam vidi expositam ubique apud seplasiarios &vetulas. NA Sinkod, vulgo Japonum Kawo ri ki, ie. Lignum sive Arbor fragrans; Siamensibus Kissinâ; Latinis Arbor Aquilae &Aloës dicta; cujus fragrans lignum appellatur Agallochum. Ex remotissimorum montium tesquis laboriosè delatam addimus, Arboris oppidò rarae plantam, priori eodem vase junctam, sed tenellam, imperfectam &adumbratione vix dignam: quâ tamen acquiescimus, dum perfectioris descriptionem dies aperuerit. Planta caudice constat cubitali, recto, tenui, laetè virenti, villoso. ab imo folioso, in duos ejusdem conditionis surculos, ad foliorum situm quodammodo inclinantes divaricato, Folia ex unciali intervallo adsunt singula, Persicae foliis similia, orâ integrâ pilosâ, utrâque facie vivido virore micantia, protuberante per dorsi longitudinem nervo medio, à quo venulae laterales ad oram successivè obliquant densissimae, subtilissimae, &nisi probè attendas, vix conspicuae. Sunt ex nostratibus, qui arborem hanc pingunt bacciferam &Oleae similem; credo ex fide Serapionis &Diosco ridis. Verùm, abstrusum est ejus natale &belluarum paradisus, quem doctorum nemo unquam frequentavit. Patriam auctores nostri varias regiones constituunt; Garzias ab Orta scribit se ramum obtinuisse ex Malaccâ, sed sine flore &fructu.