Latin
CLASSIS V
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 904
Unproofread scanNot analysed yet
Mihi sicut nec fructum licuit, ita nec alium hodie patriam explorare, quàm Cambodiam &Siamensis regni provincias Isiampa &Bonnâ, prope ostium maris. Coccintsinam quoque &huic conterminam Sinae provinciam Junan ex inaccessis rupibus sibi Agallochum cedere affirmant Sinenses; Ex quorum, ac Siamensium narratu mihi certò constat: arborem non nisi per vetustatem acquirere fragrantem odorem suum, residentem in succo resinoso, qui marcente &putrescente arbore interiores quasdam ligni partes occupet, circa nodos verò cumulatiùs condensetur: cujus proinde fragmenta auro contra cara sunt, singulari dotata nomine Calambâ vel Calam hàk; cum fragmenta cetera, nomine ipsius arboris, appellentur Kissina. Atqui &haec secundum bonitatis notas, videlicet substantiam resinosam, nigredinem &gravitatem, velut testes majoris fragrantiae, in valore multum differunt. Haec Europam nostram, illa ob grave pretium nunquam appellunt. Pro Agallocho quaerendo emissi mercenarii sylvas certo tempore subeunt, armis &securibus instructi; inventas arbores vetustissimas &caudi ces prostratos carie ac putredine foedos operosè findunt, repertaque hinc inde fragmenta resinosa eximunt; quorum primum, quod inveniunt, Idolis sacrificant, suis quod credunt sospitatoribus. Magna est ligni Calambâ in aulis Orientalibus, tum apud Magnates Sinae &Japoniae, aestimatio: ut ne convivium celebretur, quin, ad affectandam magnificentiam, pretioso ejus suffitu multum aeris prodigant. Sinenses in suis Herbariis arbori, quamvis non satis latis cogniti, characterem tribuunt: pro icone vastum &inconditum exhibentes caudicem arboris emortuae, cum superstite ramusculo, foliis descriptae à nobis plantae, sed ad Laurina prope accedentibus, &quodammodo, ut apparet, pinnatis. Quali etiam figurâ, &pinnatâ foliorum dispositione, pingunt EI Arborem Santalinam, sed frondibus vivis; quam Japonum vulgus Tanko &Bjakdon, literati, nomine characteris, Sindan appellant.