Latin
CELSITUDINIS TUAE
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae xv
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc etiam retinui ad Fasciculum I. spectantes Planographiam urbis Isfahani, à me trimestri studio laboriosè conflatam, delineationem Regiae viae Tsjahaar baag, adjacentiumque Hortorum, praesertim: Hadsat dsjeriib, domuumque in iis extantium; Icones quadrupedum in urbe &theriotrophiis Regiis spectabilium, ad Fasciculum quoque Il. spectantes multas Inscriptiones &Icones speciales ex Persepoli antiquâ; tum novam &accuratam saponiae tabulam geographicam, pluresque alias Fasciculo III. &IV. appropriatas, quas nunc reservo in spem melioris occasionis. De xylographo meo idem, quod de chalcographis, conqueror. Sinicos enim characteres quosdam negligenter tractavit, virgulis, secus ac decebat, incurvatis, productis vel curtatis, aliis malè etiam locang ()βolocatis; quo ipso nativae characterum elegantiae atque genio multum decessit. Ceterum, de scriptione meâ necessarium est Lectori impertiam, quòd in exoticis vocabulis, Germanorum pronuntiationi me accomodaverim: adeoque u legendum volo sicut.