Latin
CELSITUDINIS TUAE
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae xvi
Unproofread scanNot analysed yet
Graecum; g velut gu Gallicum; ch velut x Graecum, vel ch Polonnicum sine attactu gutturis, sive ut gItalicum ante a; s interdum cum sibilo, interdum leniùs pronunciandum est, sicut 2 Polonicum sine accentu; Non suppetit hîc nobis duplex littera, qua diversitatem illam indicemus; unde in nominibus Persicis litteram- per ¶&qj expressi, quae tamen paulò lenius efferenda erat per g Gallicum ante e &i. Per sj, more Belgico, exprimo &Arabicum &Persicum, quod Galli faciunt per ch, Angli per sb, Germani per sch. Voces Japonicae seo, sio, meo, mio &c. pronunciari velut una syllaba debent, subauditâ vocali, quae inseritur, adeoque paulò leniùs quàm si scribatur sio &mjo. Orthotoniam genti cuivis vernaculam accentibus &duplicatis vocalibus expressi; ex quibus productionem &brevitatem syllabarum assequi in proclivi est: hinc M(o) Baa legendum ut Graecumè, u ut, oo ut: &c. Moneo haec, ut exotica vocabula, à non Germanis &ἐτρογλατον lecta, genuinum praestent sonum, &,quod vulgò solet, in alia prorsus vocabula non degenerent.