Latin
Lines 457-512
Ennius, Annalium fragmenta 457-512
Not analysed yet
Brundisium pulcro praecinctum praepete portu
neque me decet hanc carinantibus edere cartis
****cos Grai memo
****li>ngua longos per
Sed sola terrarum postquam permensa parumper
Et melior nauis quam quae stlataria portat
quom a carcere fusi
Currus cum sonitu magno permittere certant
Quomque gubernator magna contorsit equos ui
Ingenti uadit cursu qua redditus termo est
Hortatore bono prius quam sam finibus termo
Et detondit agros laetos atque oppida cepit
Non si lingua loqui saperet quibus, ora decem sint
In me, tum ferro cor sit pectusque reuinctum
Hispane non Romane memoretis loqui me
Poenos Sarra oriundos
Consiluere
at non sic dubius fuit hostis
Aeacida Burrus
quom illud quo iam semel est imbuta ueneno
Bruttace bilingui
rigido<que Calore>
Incedit ueles uulgo sicilibus latis
nostri cessere parumper
animusque in pectore latrat
Contempsit fontes quibus ex erugit aquae uis
Oscitat in campis caput a ceruice reuulsum
Semianimesque micant oculi lucemque requirunt
Quomque caput caderet carmen tuba sola peregit
Et pereunte uiro raucum sonus aere cucurrit
Musas quas memorant nosce nos esse Camenas
rex deinde citatus
Conuellit sese
<passis> late palmis pater
Exin per terras postquam celerissimus rumor
Quis pater aut cognatus uolet nos contra tueri
Auorsabuntur semper uos uostraque uolta
Audire est operae pretium procedere recte
Qui rem Romanam Latiumque augescere uoltis
tibi uita
Seu mors in mundo est
Flentes plorantes lacrumantes obtestantes
Quom sese exsiccat somno Romana iuuentus
Omnes corde patrem debent animoque benigno
Circum sum
It atrum campis agmen
redinunt
Idem campus habet textrinum nauibus longis
Labitur uncta carina per aequora cana celocis
Impetus haud longe mediis regionibus restat
Haud temere est quod tu tristi cum corde gubernas
Dum clauom rectum teneam nauemque gubernem
Cum magno strepitu Volcanum uentus uegebat
terrai frugiferai
Capitibus nutantis pinos rectosque cupressos
Multa foro ponet et agea. longa repletur