Latin
Lines 513-569
Ennius, Annalium fragmenta 513-569
Not analysed yet
Qui uincit non est uictor nisi uictus fatetur
Dum quidem unus homo Romanus toga superescit
ratibusque fremebat
Imber Neptuni
Tonsillas apiunt, configunt litus, aduncas
Nauibus explebant sese terrasque replebant
succincti corda machaeris
uiresque ualentes
Contu<n>dit crudelis hiems
Sicuti fortis equos spatio qui saepe supremo
Vicit Olympia nunc senio confectus quiescit
Messap<us>
Nos sumus Romani qui fuimus ante Rudini
Illyrii restant sicis sybinisque fodentes
Succincti gladiis, media regione cracentes
leuesque sequuntur in hastis
tergus +igitur sagus pinguis opertat
sagus caerulus
spiras legionibus nexit
uortunt crateras aenos
dictis Romanis incutit iram
irarum effunde quadrigas
Et tum, sicut equos qui de praesaepibus fartus
Vincla suis magnis animis abrumpit et inde
Fert sese campi per caerula laetaque prata
Celso pectore; saepe iubam quassat simul altam,
Spiritus ex anima calida spumas agit albas
Vnus surum Surus ferre, tamen defendere possent
Tum tonuit laeuom bene tempestate serena
Tantidem quasi feta canes sine dentibus latrat
tunc coepit memorare simul cata dicta
Inde loci lituus sonitus effudit acutos
Clamor ad caelum uoluendus per aethera uagit
Pandite sulti genas et corde relinquite somnum
Inuictus ca<nis nare sagax et ui>ribus fretus
Aut permarceret paries percussus trifaci
Sicuti siquis ferat uas uini dimidiatum
Atque atque accedit muros Romana iuuentus
fortunasque suas coepere latrones
Inter se memorare
Effudit uoces proprio cum pectore sancto
Contremuit templum magnum Iouis altitonantis
qui fulmine claro
Omnia per sonitus arcet, terram mare caelum
Quae ualide ueniunt ****falarica missa
Vix solum complere cohum terroribus caeli
Fortis Romani sunt quamquam caelus profundus
At Romanus homo, tamenetsi res bene gesta est,
Corde suo trepidat
Nec metus ulla tenet, freti uirtute quiescunt
Optima cum pulcris animis Romana iuuentus
nam me grauis impetus Orci
Percutit in latus
tanto sublatae sunt
A<u>gmine tunc lapides
quo tam temere itis
Olli cernebant magnis de rebus agentes