Latin
2129 to 2139
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 2129-2139
Not analysed yet
CCCLXXXII (EPIST. 8, 6). AVIENO ENNODIVS. Credo ad iustitiam pertinere, ut quod a vobis expecto primus exhibeam. decet enim, ut qui bona opera praestulatur invitet exemplo. expugnat calcaribus tarditatem qui formam ministrat officii. his ergo salutationis munus inpertiens sanum me esse post inaequalitatem, quam pro peccatis sum passus, enuntio et statum vestrae prosperitatis inquiro, sperans ut in huius rei solutione multus incumbas. CCCLXXXIII (EPIST. 8, 7). SENARIO ENNODIVS. Aput sanctas conscientias non negat caritati debita sua gratiae principalis occupatio, nec eliminat pii amoris aula fervorem. testimonium dat solidae adfectioni, qui eam inter inpedimenta oblivione non obruit. commendate mihi scriptione culmina vestra, quae voto inportunus emerui: custodia communionis honor est dignitatum. his ergo obsequentissime salutans epistolas brevitate constringo, sciens posse productas horreri, faciens ut pro me domino gratias referatis, qui molestiam quam pertuli, antequam eam discere potuissetis, abstersit. CCCLXXXIV (EPIST. 8, 8). HELPIDIO DIACONO ENNODIVS. Quibus modis fraternitatem tuam ad scribendum quave arte sollicitem, quando homo verborum locuples in me silentia peregrina custodis? elegi, ut loqui te loquendo faciam et illam Atticam eruditionem ad epistolas alia garrulitate producam. iustum fuit, ut tot diebus a promissione desisteres et qualiter pervenisses nulla paginae directione signares? an forte circa me illam tuam cautellitatem aestimas esse servandam? dedignaris conloquio, quorum gratiam multo sudore quaesisti. crede mihi, nisi ab hoc te vitio sub ea qua ambulare soles velocitate suspenderis, necesse est, ut ad alios nostra patrocinia transferamus, qui memores constituti amorem munerentur obsequiis. his ergo salutans amico et medico indico me gravi corporis inaequalitate laborare, quam nisi to dictante pagina iocos exhibitura curaverit, distensam per tormenta ranulam longis hominibus coaequabo. CCCLXXXV (EPIST. 8, 9). MESSALAE ENNODIVS. fei iam te favor divinus a proposito neglegentiae ad votiva ducit studia, si quo te vena, quo domnus Paustus vocat adtendis, optata scriptione non taceas. sed timeo, ne dum officiosum desidero, sustineam rusticantem et incipiat hoc desideriis meis resistere quod cupivi. caelestes divitiae illam inertiam stimulo pietatis exsuscitent et mendicitatem oris tui superna ope locupletent. ecce vel iniuriis provocatus scribe! salutem ergo dicens rogo, ut quid circa te agitur tabellarum promulgatione cognoscam.