Latin
2140 to 2147
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 2140-2147
Not analysed yet
CCCLXXXVI (EPIST. 8, 10). MAXIMO V. S. ENNODIVS. Bene disponantur superno vota vestra iudicio! ipse ad nuptias tuas veniat qui primo parenti, dum adhuc nativa inmortalitate gauderet, benedictionis munus indulsit. faciat tibi Christus noster nec custoditae integritatis fructum perire nec munera nuptiarum . sic virginitas prosit ad subolem, ut castitati tuae fecunditas nil decerpat, et miro dispensationis arcano nec saeculo, dum pater es, pereas nec dei gratiae, dum pudicus. veniat super te, quod Isaac iuniori filio pie inductus optavit. illis domum socrus auspiciis uxor introeat, quibus ad Tobiae penetralia nurus accessit. sit tibi perfectae causa dilectionis in coniuge, in te virginitas custodita. solam illam tibi deputatam noveris, cui te quasi non esses ex mundi faece servasti. ecce quia venire non potui, oratione non desum. domine mi, spero, ut honore salutationis accepto quae a me directa sunt dignanter accipias. CCCLXXXVII (EPIST. 8, 11). ARATORI ENNODIVS. Miror cur devenustes turpi silentio ad Romanum decorem politi in te bona conloquii et coactas multo sudore divitias fugiens dispensationem taciturnitate consumas. quidquid dignis conlatum fuerit, dum in usu est, ornat auctorem: ingeniorum elegantiam qui concludit extenuat. unus error est prodire rusticantem et dignum laudis honore delitiscere. numquid non habuisti digna memoratu? aut ego tibi visus sum non eolendus eloquio? fuit aliquando materia, quae sic omnium linguis et litteris celebranda sit? quando ad nuptialem copulam perductus homo est, cui cum magna sit lux natalium abundantia facultatum, disciplina et pudor utrumque transgreditur, qui vitia carnis abiurans pro blandimento turpi respuebat, quidquid leges dedere pro remedio, et nolens uxoriis corpus deputare servitiis putavit se addicere, si quidquam mundo inpenderet liberam castitatem? haec etsi non diligis, debes tamen pro ingenii tui ostentatione laudare. possumus te credere bonum fieri, si audiamus quae honesta sunt praedicantem. nunc salutem largissimam dicens ut rescribas admoneo, et non me de epistola mea aestimes, quam, deus testis est, dum de basilica remearom, transcursione dictavi.