Latin
3 to 4
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 3-4
Not analysed yet
Nolo istis diutius inmorari. veniendum est ad laboris tui exercitia, quia ego, qui non sum in laudatione tua idoneus maximis, nescio esse parva contentus. novellis te adhuc inpositae dignitatis labantem vestigiis ineluctati temporis suscepit adversitas et tironem pontificii exercitatissimum militem adversus libertatem inpacta bella reddiderunt . tu praedonis nescisti timere saevitiam, tu blandimentorum, quod in malitiosis nocentius telum est, scuto constantiae venena respuisti. quotiens te, qui certamine non potuit, insidiosa honorificentia lacessivit? quotiens in damno bonae opinionis servitii sui te credidit figmenta suscipere, hoc a te postulans, ut adhibito hostem conludio intra urbis muros includeres et ovium tuarum dissipanda lupis membra praestares, paris facti, quod dictu nefas est, multorum exempla suggerens? quae quidem tu vitanda despiciens et ad vindictam sereni temporis servans memoriae commisisti ,detestabilia retinens, ne per oblivionem inpune transirent, et maiorem horrorem excessibus debens, dum ruinam metuis aliorum. Sed remotis dicendi obstaculis veniamus ad illa, quae religioso sunt magis digna memoratu! cum hostilis inruptio more pecorum Christianum populum per diversa distraheret, tu variorum generibus cruciatuum capiebaris in omnibus, tu paterna conventus pietate sustinebas tormenta multorum, ut ait apostolus: 'quis vestrum cruciatur, et non ego?' inter ista tamen fractum te non vidit adversitas. hoc triumphis suis decerpi sensit inimicus, quod capti sacerdotis animum non subegit. pugnabas adhuc pro absolutione plurimorum et tibi nihil metuens de plebis tuae anxietate pendebas. nolo diutius tristibus inmorari, nolo tragoediam maligni temporis aperire, libans de inlustri conversatione tua aliquanta praetervolo, ne te narrando cogam denuo sustinere quae passus es; quamquam doctor gentium in tribulatione exercitum se fuisse commemoret vociferans: 'cum infirmor, tunc potens sum.' taceo inediam frigus iniurias et illa, quae tibi inimici animus providit, augmenta morborum. sed, credo, haec puerilia et suco antiquae valitudinis robusta membra tolerabant. nonne emortuis per conpages artubus et a possibilitate propria longa iam aetate distractis sola anima flecti nescia sustinebat et imitanda intentione adversus inpugnantes muro constantiae stabilita certabat? post haec ad redivivum statum libertatis optatae numquam pia vota despiciens Christus redemptor noster occurrit et fractas Romani nominis vires artifici medella solidat: in vigorem salutiferum res contrita remeavit. cum ex alto benignis oculis caelestis dominator aspexit, Mediolanensium urbi lux est proprii reddita sacerdotis. tunc cum rarus habitator, tunc cum error in domibus et per dulcia cubiculorum limina confusa discursio, tunc cum ubique pavor et luctus et dei templa in ferarum habitatione deputata sordebant, cum marcens incuria splendidissima dudum atria situ vetusti umoris obnuberat, laetitiam ceteris tuo dedisti de reditu, tu regressus ad lacrimas. tunc more avium, quibus, dum terra nivibus vestitur, et alicuius loci in spem cibi spoliatur angustia, videres quae remanere potuerunt plebis reliquias confluxisse et ad boni pastoris praesentiam undique fatigatis balatu nemoribus greges occurrere. alios tunc multiplici sustentandi genere mulcebas affatu, alios reficiebas inpendio, alios hortabaris exemplo. brevi post in antiquum statum, qui tibi post deum debetur, urbs iam sepulta revaluit et, quae non credebat in se reparari posse quod fuerat, coepit iam meliora aemulari. tunc, qui vitae usus est, cernere erat omnia ad latiorem profectum bonis successibus invitari.