Latin
5
Ennodius, Magnus Felix, Enn. opera 5
Not analysed yet
Curro per singula strictim referendo, quibus opus est longa narratio, ad agonem vitae tuae, ad summi celebritatem propositi perventurus. secunda post dubium temporis nata est in ecclesia Romana captivitas, quae te quasi iam diu desidem et laboris fugacem de longae sinu quietis abstraheret, cum vix spe pacis laboris tui arma deposita resumuntur. deberetur quidem, nisi me laudis tuae censura pertraheret, in lugenda causa silentium, ut in una aetate memoriae pereat res nefanda. senatus illic curiae caelestis accitus est, ibi ex variis provinciis episcoporum turba confluxit, ubi coetus ille, quot hominum genera, tot sententiarum varietates advexit. sed quibus inerat spiritalis sapor intellegentiae, quasi ducem te principalis deliberationis caritate tenuerunt. tunc quo minacium impetus blandimentorum melle domuisti, qua superborum corda venerandae humilitatis erectione fregisti, qua labantium animos consilii radice fundasti, explicare non valeo. rei gestae notitiam scire cupidum ex facti contemplatione compello . unum te sequuti sunt tot electi et in sententiam tuam recciderunt tantarum principes civitatum. coquitur lamentationis aestibus, qui a te cruda obstinatione descivit, et nihil habet in solacium praeter (calamitatis) lacrimas qui divisus est. dicat aliquis forsitan rerum gestarum malignus interpres: quam sortita est de huiusmodi constantia praesens causa decisionem? quaerat qui finis de laudato sudore contigerit. huic ego fidens replicabo: te praesule factum, ne sacerdotes ministros acciperet furor alienus, ne cruentae indignationi pontificum sententia militaret, ne in usum male commoti traherent evenire posse quod vellent. postremum inproborum loquacitas obmutescat huius saltim aestimatione secreti, quia odiorum incendia, quae non ex inpugnati merito, sed ex studiorum fomentis arserunt, nec sanctae deliberationis potuerunt fonte restingui. tibi ergo debetur venerabilium custodia canonum, tibi quod sine episcopali nota contigit quidquid in praesentia saevit inprobitas, tibi patuit quod aliis accusantes clandestina fraude texerunt, apud te conpertum fuit non satisfaciendum odiis, quotiens fide deseritur qui lacessit sed haec aliis melius servantur narranda temporibus. salve, ecclesiarum sidus, et ad senectutem bonam Abrahae aemulator accede, quia testimonium probitatis est diu hominem in ecclesiastica arce servari, ut scriptum est: 'viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.' tu aevo maturus et ad religiosum sudorem primaevus exsupera, tu pietate laudabili bonis discipulis exempla suggere, malos severitate conpone et boni utriusque fibula operis in testimonio summae gloriae sine labe perdura!