Latin
1.5 to 1.6
Ennodius, In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Incipit Panegyricus Dictus Clementissimo Regi Theoderico ab Ennodio Dei Famulo. 1.5-6
Not analysed yet
V. Sed qui faciam, cui fecunda actuum tuorum seges occurrit, ubi universa eligentem superant? nescio quas aristas horreis inferam, quas relinquam. stat ante oculos meos Vulgarum ductor libertatem dextera tua adserente prostratus, nec extinctus, ne perfiret monumentis, nec intactus, ne viveret adrogantiae, in gente indomita domesticus adstipulator superfuturus roboris tui. qui si sufficens leto vulnus excepisset, personam viceras; quod in luce substitit, submisit originem. haec est natio, cuius ante te fuit omne quod voluit, in qua titulos obtinuit qui emit adversariorum sanguine dignitatem, apud quam campus est vulgator natalium --nam cuius plus rubuerunt tela luctamine, ille putatus est sine ambage sublimior --,quam ante dimicationem tuam non contigit agnovisse resistentem, quae prolixis temporibus solo bella consummavit excursu. hos non montanae strues, non fluminum obiectio, non negati egestas alimenti in artum necessitatis lege continuit, dum credunt satis esse ad delicias equini pecoris lac potare. quis ferat adversarium, qui pernicis immenti beneficio currit et pascitur? quid quod et illis animalibus indicunt studiose famis patientiam, per quae esuriem vitare didicerunt? quemadmodum fit, ut ieiunae cornipedis sessor visceribus cibos extrahat, quos illa ne conderet, diligentia instruente prospexit? his ante mundus pervius esse credebatur: nunc illam sibi tantum orbis partem interclusam aestimant, quam tueris. --Cursim multa transcendo, ne pigrioris stili vitio serus advenias, ne Romanae fax curiae diu in umbram coacta tardius elucescat. VI. Inter vitae tirocinia et triumphorum maturitatem pectori sacro affectum nostri caelestis favor infudit. iam diuturnae quietis dispendio per gubernantium vilitatem potens terra consenuerat, iam attulerat publicis opibus pax intemerata defectum, cum apud nos cottidianae depraedationis auctus successibus intestinus populator egeret, qui suorum prodigus incrementa aerarii non tam poscebat surgere vectigalibus quam rapinis. saeviente ambitu pauper dominus odia effusione contraxerat, sed nec defrudatis viribus quod minuebat opulentiae iungebatur affectui. tunc enim aulae angustia in artum res privatas agitabat, nec micare usquam scintillas famulantum extinctus tyranni fomes indulserat. metuebat parentes exercitus, quem meminisse originis suae admonebat honor alienus; nam ire ad nutum suum legiones et remeare pavore algidus imperabat. suspecta enim est oboedientia quae famulatur indignis, et quotiens praelatos convenit conscientia stirpis ultimae, et ilud metuunt, quod timentur. nata est felicis inter vos causa discordiae, dum perduelles animos in propinquorum tuorum necem Romana prosperitas invitavit. generata est ab invalidis causa certandi, et ne vel a negotio perituris veniret fiducia. pars fugacium proelia concitavit. tunc a te conmonitis longe lateque viribus innumeros diffusa per populos gens una contrahitur. migrante tecum ad Ausoniam mundo nullus praeter parentem iter adripuit. sumpta sunt plaustra vice tectorum, et in domos instabiles confluexerunt omnia servitura necessitati. tunc arma Cereris et solventia frumentum bubus saxa trahebantur. oneratae fetibus matres inter familias tuas oblitae sexus et ponderis parandi victus cura laborabant. tunc in campo hiems et iugi pruinarum candore velata caesaries barbam stiriis implicuit crine possesso. nam quod diligentius indumentum matrona neverat, durante gelu ut adhaereret corpori frangebatur. pastum agminibus tuis aut indevotae nationes aut educata lustris fera suggessit.