Latin
DE HVMORIBVS
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 10
Unproofread scanNot analysed yet
Pituitosi, siue phlegmatici, sunt albi, leui ter tincti, ob esi, sanguineis paulò inferio res, moribus, &adfectibus. Est enim pituita nihil aliud, quàm sanguis imperfectè coctus. Bilis est calida &sicca, tenuissimae substantiae, colore flauo &sapore amaro. Efficit homines pallidos, graciles, &agi les, leues, patheticos. Melancholia est frigida &sicca, crassioris substantiae, nigra, acerba. Melancholici sunt nigro colore, corpore crasso, &tardo, cogitabundi, constantes, &laborum patientes. Atque haec de bonis &naturalibus humoribus tantùm intelligi debent, non de uitiosis. Sunt ne igitur alij humores? Sunt. Nam humores prędicti quando degenerant, id est, quando conditiones suas amittunt, dicuntur innaturales, seu uitiosi. Non enim nutriunt amplius, sed malorum morum &morborum causae sunt. d by G Google Cur Aristoteles tantùm sanguinem, &non reliquos etiam humores nutrire tradit? Aristoteles omnes humores coniunctos in uenis sanguinem uocat. Separatos autem à sanguine, excrementa appel lat. Excrementa autem nulla nutriunt. Quomodo separantur? In generatione humorum bilis superflua segregatur à reliquis humoribus, &deriuatur in uesiculam fellis. Melancholia inutilis in lienem transponitur. Aquo sa superfluitas cum sanguine in renes transfertur. Humorum uitiosorum species sunt sane guis biliosus, phlegmaticus, aut melancholicus. Pituita aquosa, salsa, acida, crassa, uitrea. Bilis, uitellina, uiridis, aeruginosa. Melancholia, adusta, acida. Materia humorum est cibus &potus. Ex bono cibo &potu fiunt boni humo res, ex uitiosis mali &uitiosi humores gignuntur.