Latin
DE HVMORIBVS
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 9
Unproofread scanNot analysed yet
Vena tumet, rubet, &ridet, lasciuit &audet. Cui nimius pleno corpore sanguis inest. Nil sapit, oshumet, fastidit, somniat undas, Humida cui nimio phlegmate membra madent. Tinnit ab aure, fitit, furit, ardet, somniat egnes, Cui nimius cholerae corpora fanguis agt. Anxius, &niger est, timet omnia tristia, dormit. Mole sua bilis quem nimis atra premit. ANNOTATIONES. Elementis respondent qualitatibus humores, Bilis igni, sanguis aëri, pituita aquae, nigra bilis terrae. Sunt autem humores corpora liquida, exalimentis in hepate nutriendi corporis gratia genita. Vnde per uenas tanquàm per canales in omnes corporis par tes deriuantur. Sanguis est calidus &humidus, ruber, dulcis, &mediocris substantiae: hinc sanguinei dicti sunt, colorati, carnosi, hilares, κθικοί. In fumma, omnium horarum homines. Pituita est frigida &humida, insipida, substantia &colore similis albuminis oui.