Latin
CEREVISIARVM
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 101
Unproofread scanNot analysed yet
CEREVISIARVM. incolae maritimarum ciuitatum, &ipse quoque idem non sine emolumento ualetudinis, sum expertus. Calami odorati siue aromatici puluis cum Cereuisia haustus, emendat uitia uentriculi ex aquae potu contracta, iuuat coctionem. Cereuisia cum puluere Cymini, tormina &inflationes uentris lenit, dolores colicos ex flatibus sedat. Alba cutem elegantem &nitidam efficit, si ea lauetur, quod notum est experimentum. Compertum est in his locis, optimè, &breui temporis interuallo saginari gal linas &capones, si pro aqua cereuisia po tui detur, aut alijs escis admisceatur. Fit etiam à quibusdam Chirurgis emplastrum ex Cereuisia, uidelicet, cùm ad spissitudinem coquitur, quo in antiquis ulceribus utuntur, uerùm eoo effectus eius nullam experientiam hab eo. Defessis ambulando currendóue Ce reuisia mediocriter calida pedibus imposita, remedio est. Cereuisia secundaria, cum lupulo recenti denuò cocta, &calidè in ore contenta, mitigat dolores deutium. De spuma Cereuisiae concreta, &faecibus, siue sedimento. Vtuntur pistores loco fermenti spuma Cereuisiae densata, siue fęcibus. Nam fermentant massam, &quia flatuosae sunt, panem reddunt rariorem.