Latin
CEREVISIARVM
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vsurpantur quoque faeces ad aenea uasa purganda &polienda, si prius in eis aliquandiu macerentur. Spuma &siliquae frumenti abstergunt cutis sordes, eamque mundam &leuem reddunt. Ex faecibus Cereuisiae, non secus atque uini, uinum, ut uocant, sublimatum paratur, sed illo minus generosum est. Bibitur in frigidis malis uentriculi, &aliorum membrorum. Cauendus autem eius creber usus, quibus caput infirmum est. Ad exteriores partes corporis in unguentis rectè adhibetur, potissimùm ubi partes refrixerunt. Conficitur &ex Cereuisia, &exhordeo macerato similiter sublimatum. Aqua quae inter destillandum separatur, utilis est ad porcos saginandos, simi liter &faeces. De Aceto Cereuisiae. Cereuisiae degenerant in Acetum, aut aetate,