Latin
CEREVISIARVM
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 104
Unproofread scanNot analysed yet
Haec mira arte paratur à ciue quodam Brunsuicensi, habitanti in noua ciuitate, non procul à D. Andreae templo, homine ingeniosissimo, apud quem omnis generis factitiae Cereuisiae semper in promptu sunt. Confortat mirabiliter partes corporis primarias, cerebrum, &cor, spi ritus animales atque uitales recreat, calorem natiuum auget, appetitum prostra tum reuocat, meiancholicis, &cardiacis aptissima est potio: citò penetrat, uiscera obstructionibus liberat, mulieribus ualde confert, &menses tardantes egregiè promouet. Ex Melissa. Haec quoque Cereuisia confortandi cor dis uires habet, &spiritus uitales recreandi, confert melancholicis, tristes animi cogitationes discutit, mulieribus uteri iuuandi gratia non inutiliter assumitur.