Latin
CEREVISIARVM
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
Adhaec urinae meatus obstructione liberant, praesertim posterior. Ex Betonica. Ex Betonica quoque à quibusdam Gereuisia paratur. Confert capiti, neruis &pectori, iecur obstructum liberat, confert renibus calculo uexatis, menses que prouo cat. Ex Artemisia. Exartemisia paratur Gereuisia, in gra tiam &utilitatem mulierum, quibus admodum familiaris haec herba est, condu cit utero, crassos uiscidosque humores incidit, menses mouet, confert &calculosis. Ex Pulegio. Easdem ferè uires &Pulegio condita Cereuisia habet, uerùm multò efficaciores. Promouet enim menses uehementissimè, praeterea pectus crassis humoribus pressum purgat liberatque. Ex Origano. Haec Cereuisia iuuat concoctionem, calefacit uentriculum, intestina &reliqua interanea, utilis in frigidis ac humidis affectionibus. Ex Lingua ceruina. Ex hac herba utilis Cereuisia conficitur, melancholicis, spleneticis. Dari potest etiam non incommodè quaternarijs. Ex Rosmarino coronaria. Ex Rosmarino coronaria conficitur Gereuisia, quae omnes reliquas factitias, colore, sapore, &uiribus exuperat, &proximè ad uini naturam accedit. Est colore aureo, sapore &odore aromatico, non tamen medicamentoso. Infusa in uitrum, à fundo subinde bullas emitrit exiguas, perinde atque uina quaedam.