Latin
EXPLICATIO BREVIS
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 110
Unproofread scanNot analysed yet
EXPLICATIO BREVIS. Haec propositio est defihitio causalis. Cereuisia. Quia à Cerere deriuatur, po tius quàm Ceruisia scribendum, ut opi nor, licet hoc posterius crebrius apud autores reperiatur. Verùm parum refert, hoc ne an illo modo scribatur dicaturue. Potus. Est genus in definitione. Coctus. Differentia. Alij enim potus sunt naturales, alij artificiales. Horum alius coquitur, ut Cereuisia, hydromel, alius non coquitur, ut uinum. Comprehenditur autem hac uoce coctus, causa efficiens &instrumentalis.