Latin
111.1 to 111.4
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 111.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Coctio siqui dem non fit nisi ab igne, siue per ignem, qui ab aliqua persona paratur, &admini stratur, quae causae efficientis rationem obtinet. Ex aqua. Haec est subiectum Cereuisiae. Et frumento. Non enim ex hordeo tantùm, sed etiam exalijs frumentis Cereui siae coquuntur, ideo genus, quàm speciem ponere malui. Praeparato. Ad differentiam crudi, ex quo aqua hordei, &ueterum Cereuisia conficitur. Lupulis, Ita plerunque Medici in numero plurali efferunt, ut Syrupus de Lupulis. II. Diuisio generis in species. Varia genera. Vt suprà ostensum est: Nam ex omnium frumentorum &leguminum generibus possunt confici. Sunt tamen hae duae usitatissimae, &propter materię excellentiam praestantissimae, multisque modis reliquis omnibus anteponendae. III. Haec propositio caput est disputationis, &summam negocij complectitur. Reliqua enim facilè ac sine multa conten tione transigi possunt. De qualitate potissimùm controuersia est. Contra multorum opinionem. Omnes enim ferè, non solùm idiotae, sed etiam Medicinae periti, uno ore tradunt, Cereuisias frigefaciendi uim habere. IIII. Sequuntur causae, siue rationes, sumptae à priori, siue à materia Cereuisiarum. Occurritur autem tacitae obiectioni. Quomodo ex frigida materia fieri potest calidus potus? Sua natura. Per se, crudum, non praepa ratum. Tamen. Responsio. Putrefactione. Ex putrefactione enim calefiunt, cùm reliqua corpora omnia, tum maximè semina, &c. Gal. Item humor melancholicus, terrestris, frigidus. &siccus putrescendo incalescit. Et putredo siue mareria putrida calidorum morborum, ut Medici testantur, causa est. Hoc loco obijcitur res putridas frigidas esse, quod uerum esse minimè inficias imus, si planè computruerunt, sed non quę putrescere incipiunt, aut leuem putredinem sentiunt, sicut frumentum praeparatum, multò minus quae adhuc putredinem habent. Differre autem exiccationem quae ab aëre sicco &ab igne sit, omnino mihi persuadeo. Hic siquidem praeter siccitatem empyrcuma quoddam a calore ignis accedere non dubium est, idque rationes suprà positę aliquo mo do ostendunt. Tostione. Quae est principium adustionis. Aliquid caloris. Nam non uehementem, sed leuem torrendo calorem concipit.