Latin
DE EBRIETATE
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 129
Unproofread scanNot analysed yet
II. Harum aliae nondum agunt, sed agere possunt, ut plenitudo, crassitudo, &lentor humorum: aliae uerò iam agunt (quae potissimùm causae adpellationem obtinent) ut putredo in febre putrida, crassus &lentus humor in obstructione. Sequitur definitionem diuisio exemplis illustrata. Hic prima est quaestio, an aliqua internarum morbificarum causarum diuisio in Gal. monstrari queat, an aliquid inter causam antecedentem &morbum intercedat: quod etsi quidam omnino negant, mihi tamen haud difficile probatu uidetur, &quidem ex ijs ipsis locis, quibus illi suam sententiam tueri conantur. Primus ex 88. cap.