Latin
DE EBRIETATE
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 130
Unproofread scanNot analysed yet
artis, medicae sumptus est, cuius haec sunt uerba: Iam enim factum, atque existentem mor bum curare oportet, sed qui nondum quidem adest, at futurus est, prohibendum est ne fiat. Prohibebitur autem sub lata ea dispositione, à quaenatura fieri po test. Talis uerò dispositio causa antecedens adpellatur. Hic idem uocat causam antecedentem, quod Auicenna causam potentialem siue mediatam. Similiter 8. cap. 2. Meth. cùm dicit: Non enim ei quae iam facta est febri consulunt, sed ei quae nunc in generatione est prospiciunt, tollendis scilicet ijs quae illas excitant causis Item ii. Meth. ca 2. Prophylacticae officium est, causam quae morbum creat adimere. Alio loco libro de sympto. differ. ita scribit: Quum morbus affectus quidam sit praeter naturam, uitians actionem, fierique possit, ut morbum ipsum praecedat, aster adfectus, qui &ipse quidem sit praeter naturam, neque tamen secundum suam ipsius rationem, sed inter ueniente morbo, actionem laedat. Hunc affectum non morbum, sed causam antecedentem uocabimus. Hic causam antecedentem pro immediata usurpat. Ex his locis liquidò constat, causae antecedentis adpellationem in Galeno aequiuocam esse, &diuersa significare: primò causam morborum internam in genere, deinde inspecie causam potentialem, po stremò actualem atque immediatam. Ita &putredo à Galeno ipso numeratur inter causas morborum calidas, quod certè non nisi de coniuncta intelligi potest. Sunt plus quàm sexcenta alia loca, quibus idem probari potest, si non magis rationibus, quàm autoritatibùs uti liberet. Sed ex omnibus unum tantùm, qui multorum instar esse potest, subijciam, qui adeò manifestus est, ut lectione solum, non explicatione indigeat. Causae quidem igitur potissimùm cùm agunt, hac adpellatione dignantur. Dicuntur tamen subinde ita, etiamsi nondum quicquam agunt, ideo quod agere possunt. Vt cruditas morborum causa dicitur, eriamsi morbum nondum intulerit, de constit art. ca 17. Me di. Ex his uerbis haud obscurè probatum est, antecedentem causam Galeno diuersas signibyGoogle significationes habere, &aliquando me diatam, aliquando immediatam causam significare. Id quod res ipsa etiam clarissimè ostendit.