Latin
DE EBRIETATE
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 135
Unproofread scanNot analysed yet
Duplicem itaque hab et causam, eamque diuersam, quae necessariò distinguitur. Esto huius causarum diuisionis in morbis, id est, affecti bus permanentibus, siue factis, nullus sit usus in illis, tamen qui adhuc fiunt, quorum maior pars est, ut in fluxionibus, in morbis per consensum, non ociosa est, neque tamen negari potest, in febri putrida id quod iam factum est, morbu esse, &habere sibi adiunctam causam putrescentem humorem, qui diuersus est ab eo qui nondum computruit. Haec de putredine sufficiant. Sed quid respondebunt ad alterum exemplum de obstructione ex Auicenna sumptum? An non uerum est, humore crasso posito in actu obstructionem adesse, eodemque sublato morbum quoque tolli? An non crassus hu mor opplens pupillam oculi causa coniuncta obstructionis est? Hoc pacto etiam calculus uesicae causa coniuncta obstructionis dici potest, quae non nisi illo remoto desinit. Verùm nunc transeamus ad alia exempla, ut per reliqua morborum genera aliquando causam coniunctam inueniri posse ostendamus. Ab Libro 6. aqua intercutem habita (inquit Hippo-apho. 14 crates) si aqua è uenis in uentrem deflu- Libro 7. xerit, soluitur morbus: &,qui alba pitui-apho. 29 ta detinetur, si fortis uentris fluxus superuenerit, morbo liberatur, quod fit ratione euamcuationis causae effectricis, teste Philotheo. Item quibus surditas bi liosis deiectionibus superuenientibus ces sat. Nónne bilis est causa coniuncta surLibro 4. ditatis, obstruens meatus auditorios? apho. 28 Item Galenus 12. Meth. cap. 8. inter caetera sic scriptum reliquit: Qui oleum rutae incoctum acceperunt, exiguo interposito spacio excernunt humorem uitreum, atque ex hoc protinus simul &à dolore, &ab affectu liberantur. Quippe sublata causa, quae spiritum flatuosum genuit, omnia conquiescunt, &c. Hic causa uidelicet coniuncta, &morbus simul desinunt.