Latin
DE EBRIETATE
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 136
Unproofread scanNot analysed yet
Aliud exemplum ex Hippocrate 6. Aphor. in fine: Quibuscunque à coxendicum dolore, &c. ιχιάς est morbus, causa eius coniuncta, mucosus humor in articulo collectus, relaxans ligamenta, &ad continendum inepta reddens. XII. Inseparabili causa posita adest morIn finitis bus, aucta augetur, uigente uiget, decreonib. me scente decrescit, cessante cessat. dicis, ca Posita causa inseparabili in actu, popite 8. nitur &effectus, crescente eadem, crescit effectus: nam augetur cuiusque causae efficientis opus, aucta eius substantia, uigente &consistente uiget &consistit, re mota remouetur. XIII. Id autem quo tangente afficimur, &quo separato quiescit adfectus, causam Lib. I. de esse apud omnes homines in confesso locis afest. Gal. fe. cap. 2. Sunt uerba Gale. Hinc puto &Medicum, &definitionum autorem, suas mutuatos esse definitiones. Verùm ambo exemplis obscuris parum aptis utuntur. XIIII. Bene itaque causa coniuncta, siue continens, propriè dicta, definitur esse, qua praesente adest morbus, &qua remota remouetur morbus. Propriè ideo addo, quia intelligenda esset alioqui de separabili quoque causa, quod falsum est. Positis autem extremis, &media sunt intelligenda. Haec igitur cum 12. propositione conuenit. XV. Etsi autem tales causae à suis affectibus separari nequeant, non tamen sequitur eas à morbo nihil differre. Non uideo quę sit consequentia. Cau sa coniuncta à morbo non potest separari. Ergo idem est quod morbus. Perindeac si quis dicat: Morbus est inseparabilis à suis symptomatis. Ergo idem quod symptomata. Nam sicut se habet sympto ma ad morbum, ita morbus ad causam coniunctam. Quod autem Galenus docet, morbum iam factum curari, postquam affectus is, à quo primùm quae secundum naturam est actio laeditur, solutus fuerit, quem quidem &ipsum morbi essentiam esse dicit, non nobiscum pugnat, (quanquam hic locus aliquid obscuritatis &ambiguitatis habet, ob lectionis uarietatem) tamen id in praesentia non moror. Nos eodem modo intempe riem materialem sanandam sentimus. Ve rùm quod non ita multò pòst dicit: Eadem ratione in alijs tribus intemperaturis, si unum commune praeceptum obser uabimus, ut unamquanque prius quę efficit causam, rescindamus, deinde ita ad illam quae ab eadem causa facta est, aegritudinem accedamus, &c.