Latin
14.1 to 14.4
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 14.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
HIC LOCVS EX MARSILIO FICIno sumptus est, quem, quia elegans est. subijciam. Instrumentum eiusmodi spiritus ipse est, qui apud Medicos uapor quidam sanguinis purus, subtilis, calidus, &lucidus definitur. Atque ab ipso cordis calore, ex subtiliore sanguine procreatus uolat ad cerebrum. Ibique animus ipso ad sensus tam interiores, quàm exteriores exercen dos assiduè utitur. Quamobrem sanguis spiritui seruit, spiritus sensibus, sensus denique rationi. Sanguis autem à uirtute naturals quae in iecinore stomachoque uiget, efficitur. Tenuiss. sanguinis pars fluit in cordis fontem, ubi uitalis uiget uirtus: inde creari spiritus cerebri (&ut ita dixerim) Palladis arces ascendunt: in quibus animalis, id est, sentiendi mouendique uis dominatur. Itaque talis plurimum fermè contemplatio est, quale sensus ipsius obsequium. Talis autem sensus, qualis &spiritus: Spiritus uerò talis, qualis &sanguis: &tres illae uires, quas diximus, Naturalis scilicet, uitalis, &animalis, tales, ut sunt, à quibus, per quas, in quibus spiritus ipsi concipiuntur, nascuntur, atque fouentur. De membris, siue partibus corporis. Partes corporis solidiores membra dicuntur. Membrorum quaedam sunt simplicia, similaria ab Arist. dicta, ut carnes, ossa, cartilagines, uenae, arteriae, nerui, chordae, ligamenta panniculi. Dicuntur autem similaria, quòd partes totius appellationem retinent, ut pars carnis dicitur caro Reliqua quoniam ex his componuntur, composita uel dissimilaria adpellantur, nec horum partes adpel lationem totius retinent. Nam pars manus non dicitur manus, nec pars pedis pes dicitur. Horum quaedam quia praecipuis ac principalibus actionibus seruiunt, membra principalia appellantur, ut cerebrum, cor, hepar. Quaedam minus principalia, ut uentriculus, pulmo, splen, &reliqua. Quae est materia membrorum? Materia membrorum propinqua, non est eadem. Quaedam enim ex semine fiunt, &ideo spermatica dicuntur, ut omnia simplicia, carne excepta. Quaedam ex sanguine ortum habent, unde sanguinea appellantur, ut caro, &membra carnosa. De uirtutibus. Coned by G Google Constat hominem ex corpore &anima conflatum esse. Quae ad corpus pertinent, breuiter &summatim ostendimus. Restat igitur ut de altera, nobilissima ac praestantissima hominis parte, aliquid dicamus.