Latin
14.5 to 14.8
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 14.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Non autem hic de essentia animae agemus, sed tantùm potentias, &actiones eius enumerabimus. Sunt autem uirtutes, siue potentiae qualitates membrorum, per quas anima agit. Diuersae sunt potentiarum diuisiones, Alij quinque, alij duas, alij, quos nos sequemur, tres numerant, uidelicet, naturalem, uitalem, &animalem. De uirtute naturali. Naturalis, quae actiones naturales in corpore efficit, est triplex: Generatiua, Augmentatiua, &Nutritiua. Sedes eius est hepar. Generatiua est uis naturalis, insita cor poribus, sibi simile producens Haec est ne cessaria ad speciei conseruationem. Incipit autem certo tempore, &in postrema aetate desinit. Materia, siue obiectum eius, est semen &sanguis maternus. Organa propria, partes genitales in utroque sexu. Augmentatiua est uis, qua corpora secundum eundum omnes dimensiones aequaliter extenduntur, &iustam quantitatem acquirunt. Haec cum ipsa uita incipit, &ubi ad statum uentum est, cessat, Materia siue fomenta incrementi sunt alimenta, quae dum crescit animal, copiosiora quàm per reliquum uitae cursum esse oportet. Nam non solùm ut nutriatur corpus, ue rùm etiam ut aliquid ipsi adijciatur, necesse est. Ideo &calor natiuus eo tempo ris spacio copiosior, ut materiae multum uincere possit. Quare Hipp. rectè scribit: Qui crescunt, plurimum habent cali di innati. Plurimo igitur indigent aliLibro 1. mento &c. apho. 14 Nutritiua est. quae alimentum corpori assimilat, siue quae alimentum in substantiam corporis conuertit. Haec ad inLib. 2. de diuidui conseruationem est necessaria, anima c. &per omnem uitam durat. Nam omne quod uiuit, nutriatur oportet, ut Aristo. li. de som ait. Organa huius facultatis sunt: Os, guno &ui la, stomachus, hepar, uenae. Obiecta sunt gilia ca. s alimenta. Quomodo fit nutritio? Vt nutritio fiat singulis particulis, quatuor aliae facultates quast ministrae additae sunt: una membro familiare nutrimeniDized by Google Dic trimentum attrahit: altera attractum tan tisper dum alteretut, detinet. Tertia alterat. Quarta superfluum alienum per certos meatus excernit. Vocantur igitur Attractiua, retentiua, alteratiua, &expulsiua. Quomodo alimenta corpori aßimilari possunt, cum sint planè dißimiles substantiae? Alimenta cruda non ut ingeruntur, nutriunt, sed praeparantur prius, &aliquoties recoquuntur, ut quidquid alienum est à bono, separetur.