Latin
14.9 to 14.12
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 14.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Demum adponuntur partibus, adglutinantur, atque assimilantur, Ita fit nutritio. Sunt ne plures coctiones? Tres sunt coctiones. Prima fit in stomacho. Secunda in hepate. Tertia in singulis membris. Quomodo? Ex cibo &potu ingesto uirtute &calore stomachi, uicinorumque membrorum, fit tanquam puls quaedam, χυλον Graeci uocant. Haec est prima coctio. Chylus deinde è stomacho &intestinis per uenas meseraicas in hepar transuchitur, ibique in sanguinem conuertitur. Haec est secunda concoctio, &sanguificatio adpel latur. Sanguis ex hepate in uniuersum corpus dibzy G Google corpus distributus ex uenis exudat, &in cauitatibus membrorum ceu ros quidam continetur. Quae humiditas propriè nutrimentum est, quod dum apponitur, agglutinatur, &assimilatur, nutritio fit. Est enim nutritio perfecta alimen ti assimilatio. De uirtute uitali. Vitalis est, quae corpori uniuerso uitalem calorem praebet. Huius sedes est cor, à quo per arterias cum sanquine in omnes partes corporis distribuitur. Huc &adfectus pertinens, de quibus in secunda parte agetur. De uirtute animali. Virtus animalis est, quę corporis partibus uim sentiendi &mouendi praestat Huius domicilium Galenus, contra Aristotelem, cerebrum esse, rectè affirmat. Sicut autem hepar uenis, cor arterijs, ita cerebrum neruis, ceu canalibus quibusdam utitur, per quos sensum &motum omnibus partibus reliquis impartit. Sensus sunt duplices: Exteriores, &interiores. Exteriores quinque: Visus, auditus, gustus, odoratus, tactus. Interiores: imaginatio, cogitatio, seu ratiocinatio, &Memoria. Motus animalis est, quo membra feu partes corporis pro arbitrio mouentur. Organa eius sunt musculi. De Actionibus, &Spiritibus. Tot sunt actiones &spiritus, quot uir tutes, scilicet, Naturales, uitales, &animales. Virtutes enim actionum causae sunt, spiritus instrumenta. Sunt autem spiritus purissimę &tenuissimę substantię, in principalibus membris, ut sint orga na uirtutum, genitę. Vulgo spiritus definitur esse uapor sanguinis purus, subtilis, &c. Haec de prima parte dixisse sufficiat. Qui inaegram de constitutione hominis notitiam hab ere cupit, legat Commentarium D. Philippi de Anima, in quò totus Homo egregiè describitur.