Latin
CONIVNCTA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 140-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quicquid &haec extra, quicquod &intus habet. Omnia quis referat? quot sunt data nomina rebus, Artibus hic credi tot ualuisse potest. Iam si non pudor est, si fas est uera fateri, Ars immortali est proxima nostra Deo. Sicut enim Deus est, uitam qui donat, &aufert, Ablatamque potest reddere, quando libet, Sic Medicina datam si non infida tuetur, Quis neget humani muneris esse nihil? Prisca suos fileant uanos mendaciadiuos, Magna quibus tribuunt, sed caritura fide. Tyndarida in lucem reuocatam, Epidaurius anguis lactes, Prusiacus funera uicta senex. Quae licet à uero procul absint, mira uideri Posset ut ars, licuit transilijsse fidem. At non est eadem seruare, &reddere uitam Gloria, &haec propria est numinis, illa hominis. Quid tamen hoc refert? si qui moriturus obibat, Obtinuit medica ne moreretur ope? Respirasse liquet supremo à funere multos, Fatalem casu nec subijsse rogum. Quod paucis casus, dedit hoc ars prouida multis, Mirari hanc poteras, ille sine arte fuit. Vt tamen hanc, coelo debemus &omnia, sic nos