Latin
CONIVNCTA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 140-3
Unproofread scanNot analysed yet
Omnibus hoc, paucis quod dedit illa, damus.
Nam neque diuinum uulgauit in omnia munus,
Et uoluit cunctis esse salutis opem.
Aspice morborum quot sint exempla, quibusdam
Exitium praesens, ni medearis, adest.
Quale quod elisis dissoluit corpora neruis,
Quale quod in uenas pestile uirus agit.
Quale ubi fumifero compressa arteria flatu,
Suffocat grauibus corpora lapsa modis.
Qualid multa ferunt mutantes tempora casus,
Qualia multa solent corpora nostra pati.
Omnibus auxilium medicus tulit, omnibus idem
Est opifex, ipso non renuente Deo.
Qui quia naturae docuit cognoscere uireq Quod docet, hoc uti nos uoluisse liquet. Quis neget ante diem multos perijsse supremum,
Quòd medica tangi non potuere manus
Millia quot Stygias innarunt ante paludes,
Quam decuit, medicae quod nihil artis erat?
Millia quot degunt hodie uitalibus auris,
Quae tantum nasci contigit huius ope?
Nam quia nascendi discrimina mille fuerunt,
Mille modis haec ars auxiliata fuit.
Quae modò nascentes, &ab ipso lumineuitae
Accipit, &certauiuere lege facit.