Latin
CONIVNCTA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 140-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si est esse Deum, plures iuuisse: uel hoc est In medico uerum, uel ratione caret. Non modò namque iuuat, uerum quoque seruat, &uno Elogium duplicis nomine laudis habet. Iam taceo reliquas, quarum nec semper egemus, Nec doctos omneis artibus esse iuuat. Huius ubique opus est opera, seu corporis aegri, Siue animi uitium contigit, illa leuat. Sicut enim quosdam uulgant contagia morbos In sibi uicinis corpora iuncta locis: Sic animo quodcunque graue est, in corpus abundat, Rursus &hoc animum perdere saepe solet. Arte sua sed ubi Medicus componitutrunque, Praestat, ut hoc ualeat, langueat ille minus. Finge relegatos omnes uel ad ultima morbos Limina terrarum, finge dolere nihil. Qua taem ratione statum defendere poßis Non uideo, Medicos ni tibi monstret opem. Ille docet, qui quemque ibi releuentue premantue, Conuictus legem totius ille docet. Res grauis est, &ut est, sic omnibus esse uidetur. Infirmo reptans curua senecta gradu. Haec ut sera magis, magis ut iucundior adsit, Si quaeris, Medici prouida cura dabit. Desijt esse senex uetulusque repubuit Aeson, Causa iuuentutis Colchidos herba fuit. Perpetuò iuuenem fama est uixisse Phagna Vnctum pyxidibus Diua Cythera tuis. Et ne uana morer fugientis gaudia formae Solius &curam corporis esse uelim. Sunt etenim qui sacra colunt, qui mystica tractant, Qui iubeant animos excolere, inde nihil. Quorum ut parte aliqua tam friuola dicta refellam, Quid ferat ars animis nostra, uidere libet. Principio quis tam uitiorum est impiger hostis Quam Medicus? quis tam sobrietatis amans? Plus quoque tristitiae nemo moderatur, &irae, Nemo magis ueneri temperat, atque gulae. Ille docet morbos animi compescere primùm, Si uolet ut ueram sentiat aeger opem. Is tibi seu uictus, seu rerum lege medetur, Languida nunc atra pectora bile leuat.