Latin
CONIVNCTA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 142
Unproofread scanNot analysed yet
Hos tamen haud aliter nostrae, quàm quatenus illam Esse sinunt, uitae iura tenere uides. Adde quòd haud aliam, quàm corporis illa potestas, Ars dabit haec uitam corporis atque animi. Iam prope rapturi subeuntem limina Ditis Ad uitam domita morte redire iubet. Saepeutriusque hominis uitam sic reddit utranque, Alterius terris, alterius superis. Officium est reliquis si quid fuit utile, rebus, Spectaripietas hic nisi sola potest. Adde quod eximium quicquid deus obtulit ulli, Vt maneat, Medici cura fidelis agit. Tot claras animi, naturae munera, dotes Casibus expositas mille uidere licet. Vis memor, ingenium, uirtus, concordia mentis, Saepe fluunt Medico non adhibente manum. Morborum siquidem uis obruit, ut freta uentis Concita fluctiuagas saepe tulere rates. Non secus ac radijs coecas solaureus umbras, Morborum medicus dispulit omne genus. Corpus ut hoc mortale sit immortale, quis optet? Ars tamen hoc quadam praestitit ista tenus. Namque alacrem feros uitam seruasse sub annos, Quaedam etiam uitae forma perennis erat. Rhetoras exemplis fuerat par grandibus uti, Nos sonus infanti noster in ore decet. Iure igitur priscis ars laudatißima seclis; Nondum corruptis moribus ista fuit. Tum fuit in precio, tum praemia digna ferebat, Tum sacra, tum magnis regibus apta fuit. Legiferum fecisse cibis discrimina Mosen, Quis medica factum sub ratione neget? Orphea quis nescit medicas errasse per herbas? Argutaque illis accinuisse lyra? Fons sacer, ora rigans uatum, diuinus Homerus, Hei quantis medicos laudibus ille uehit? Quantus in herbarum memorandis uiribus idem este Moly sacrum quanto condidit ore suum? Quod non arte sua superare uenefica Circe, Non Ithacum poßit detinuisse suum. Dona uoluptifici Nepentheos inclyta sacri, Qualia sint illo nemo cauentę rogat.