Latin
CONIVNCTA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 143
Unproofread scanNot analysed yet
Paeona, Phylliridem magnum, Phoebique nepotes. Heroa quoties tollit ad astra tuba? Ille uirum multis medicum quoque praetulit unum, Omnibus instructum posse latere nihil. Plurima Pythagoras, inter quae scripta reliquit Plurima, quas uires quaelibet herba ferat. Nimirum exosus carnes, tam cautus in herbis Si fuit, hoc factum quo tueatur habet. Quis uel Aristotelem nescit, magnumue Platona Praeclarè medicae consuluisse rei? Chrysippum taceo, Theophrasti scripta leguntur, Ingens Romanos est numerare labor. Nulla magis magnum Mithridatem gloria rerum Laudibus aeternis, quàm medicina tulit. Cuius ab ingenio quàm nobile pharma con extet, Saepe minus cautè sumpta uenena probant. Quos Arabas? quos Chaldaeos? quos dicere Persai