Latin
CONIVNCTA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 143-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nomina si libeat Barbara multa, queam?
Silibet exemplis uti melioribus, Ipsum
Aspice, qui medicum se docet esse, Deum.
Illinit hic oculis commistum puluere sputum.
Hic oleo &uino uulnera foeda lauat.
Diuersum ille suis abituris iußit in orbem,
Hospitibus medicas addere saepe manus.
Dum uinum iuueni Paulus praescribit amato,
Parte aliqua Medicus nunquid &ipse fuit?
Luminibus captum, dum liberat arte medendi
Angelus, inuenit quod modò nomen habet