Latin
DE EBRIETATE
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 17
Unproofread scanNot analysed yet
Quare ebriosi, cùm à potu abstie III. nent, malè habent &grauiter offenduntur? Quia natura non potest ferre subitas mutationes. Etsi enim ebrietas à natura aliena est, &ebriosorum constitutio siue temperatura, uitio non caret, tamen lon ga potandi consuetudine naturalis esse coepit. Itaque subita atque inconsueta abstinentia ebriosus laeditur. Rectè igitur Plinius capite de ebrietate, scribit, Consue tudineaugeri bibendi auiditatem. Sicut enim hycropici quò plus potant, eò ma gis sitiunt, ita etiam ebriosis potando magis magisque sitis excitatur. IIII. Quare inter potandum alij rubent, alij pallent?