Latin
DE EBRIETATE
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
An quia in quibus calor debilis est, op primitur, in quibus autem multus &for tis est, inflammatur potu uiniV. Quomodo uinum, cùm calefaciendi facultatem habeat, producit adfectus frigidos, ut cruditatem, pallorem? Vinum modicè sumptum, auget calorem natiuum, &bonum sanguinem gignit. Verùm cùm modum excedit, naturalem calorem uel obtundit, uel resoluit atque debilitat. Debilitato calore, frigidi &crudi humores in corpore coaceruan tur, unde frigidi morbi originem trahunt, Est autem pallor nota frigiditatis. VI. Quare ebxij balbutiunt? An quia humectato &multa humiditate grauato cerebro, nerui musculique lin guae relaxati minus ad motum idonei sunt?