Latin
DE NATVRA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 2-3
Unproofread scanNot analysed yet
De quibus unam regulam tenere satis est, nempe quò longius à prima discedunt, eò esse infirmiores, &quò propiores Cereuisiae, eò pleniores &efficaciores, siue, quò plus fecundariae recipiunt, eò debiliores, quò plus primariae, eò ualidiores. Fiunt enim ex mixtura amborum. De praecipuis Cereuisijs Exempla. Hactenus in genere de Cereuisijs diximus, &eas calefaciendi siccandique uires habere ostendimus, hinc facile est iudicium facerę de reliquis generibus Ce reuisiarum, siue exalijs frumentis, siue ex leguminibus effingantur. Nunc ut melius superiora intelligantur, &quae adhuc explicanda restant adijciantur, praecipuarum quarundam mentionem facere, &à Dantiscana, quam primas inter omnes tenere, &quasi Reginam Cereuisiarum esse non dubitamus, initium facere uisum est.