Latin
DE NATVRA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 93
Unproofread scanNot analysed yet
Illa est tan quam flos Cereuisiae, rara, crispa, feculen ta, in summo natans, &postquam Cereuisia deferbuit, densatur, &paulatim subsiditaoque fundum descendit. Quae ex fusione aut agitatione fit ab illa diuersa, spuma est, quae tandem euanescit. Spumae uerò consideratio nonnihilad iudieandum de Cereuisiarum bonitate facit: uariat enim. Hordeacearum rarior ac copiosior est, triticearum uerò paucâ, densior, &lactea quodammodo, uixsuperficiem tegens, quemadmodum in Hamburgensi. Durabilis spuma in suo genere bonitatis nota est. De Fecibus. Feces igitur sunt crassum &terrestre Cereuisiae sedimentum, quae propter grauitatem imum dolij locum occupant. Habentfacultatem calidam &siccam, fla tuosam, quarum uarius usus est. De deuteria, secundaria Cereuisia, siue lora Cereuisiae. Ex reliquijs hordei &lupuli affusa co cta aqua &colata fit lora, quae uiribus &temperamento longissime à Cereuisia, ad aquae naturam recedit. Quare nec nutrit, nec calefacit admodum, sed aquae ritu contrarium efficit. De medijs Cereuisijs. Praeter hanc sunt quaedam mediae Ce reuisiae, uarijs adpellationibus in Germanica lingua distinctae.