Latin
CONIVNCTA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vrgentem poterunt uix pepulisse famem.
Ipsa suos aegre ditabunt iura professos,
Ni fuerint summis artis honore pares.
Adde quòd è sacris rarò grauis arca paratur,
Viuere nam rectè nemo libenter emit.
Sola suos facili cultores arte tuetur,
Extulit in famam quos medicina femel.
Illa breui magnos explorat tempore quaestus,
Et solo immensas nomine conflat opes.
Quinetiam terris non omnes omnibus artes
ln precio lucri fertilis instar habent.
Garmaticis rhetor fugiet derisus ab oris,
Cognitio est legum limite clausa breui.
Ipse suae redeat patriae diuinus Homerus,
Ipsum se superet carmine, pauper erit.
Heu aeuum insipiens, heu barbara secula, felix Cui tales nasci contigit ante dies. Non tamen ista queri fuit hîc opus, omnibus artes Cùm percant aliae gentibus, una manet. Vna ubicunque satis praestat Medicinae lucelli
Terrarum, quamuis ad Garamantas eas.
Ipete climatibus contraria climata nostris,
Ipete coeliuagi solis utrunque larem.
Inuenies, quo mox ditescas foenore, uitam
Nam petit, &medica gens eget omnis ope.