Latin
CONIVNCTA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 2-9
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc quoque sux ipsum qui dicant esse pudendum, Immodicos quaestus quòd medicina ferat. Verum, sed meritis benefacta rependere nullis, Hoc opus ingrati, &iusta negantis erat. Hanc Cato damnauit nimium Romanus, atipsum Conueniens duris moribus illud erat. Sunt quoque, qui Medicos impunè occidere clamant, Quod poterant, uirtus non uoluisse fuit. Iam miserum est Medici praescriptis uiuere, ut aiunt, O uocem, furias quae decuisse queat. Scilicet enerues hebetari profuit artus, Mille uoluptatum, desidiaeque modis. Sed quid opus tales uerbis conuellere causas, Quae sine iudicio pondus habente cadunt? Namque graues arti poenas hi saepe dederunt, Qui tantum probris impetiere decus. Quòd si sunt aliqui, sicut sunt multa malorum Millia, qui tantum nomine sunt Medici. Ecquid iniquius est, hominum quàm moribus artem Arguere, &laudem criminis esse loco? Nulla est relligio, tam sancta profeßio nulla est, Quae nullos habeat, sustineatque malos. Quis dabit ut, qualem uotis optare solemis, Contingat princeps, hic &ubique bonus? Ergone maiestas damnanda est nominis huius, Si sit paucorum crimine facta nocens? Omnibus haud noceat, quosdam peccasse fateri. Peccarunt homines: Ars sine fraudę fuit. Quis non &medicum Musis, &Apolline dignum, Et plenum numeris omnibus esse uolet? Quem si fortè neget nostrae fortuna saluti. Huc tamen eniti, poßit ut esse, decet. Et poterat, tantùm uideatur posse, nec huius Molis iners ratio pondere uicta cadat. Et multi potuere, &ab huius nomine laudis Condecorant nostros millia multa dies.