Latin
DE EXERCITIIS
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 20-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tum comato uagos, sed eburno pectine, crines, Haec cerebro res est non medicina leuis. Dum licet, ante cibum stomacho sine pondere corpus Omne bis exerce, sed modicè &leuiter. SCHOLIA. Sine pondere. Vacuo, iciuno. Bis. Ante prandium, &ante coenam. Sanitas absque exercitijs consistere aut durare non potest, sicut ignis sine uentilatione euanescit. Sunt autem exercitia animi uel corporis motus uehementiores, ualetudinis causa suscepti. Ex his quę corpus mouent ad sanitatis tutelam, reli quis sunt accommodatiora. Excitant enim, augent, &custodiunt calorem naturalem, alimenti digestionem in corpus adiuuant, membra corroborant, atque superfluitates expellunt. Si uerò modum excesserint, corpus uehementer exiccant, &bilioso humore implent, unde febres atque calidi affectus nascuntur. Si intra modum subsistunt, frigidum pituitosumque corpus efficiunt: Quod deinde obstructionibus uiscerum, comi tiali morbo, apoplexiae, destillationibus &fluxionibus obnoxium est. Priusquàm autem de generibus exercitiorum dicam, quo tempore sint exhibenda, ostendam. De Tempore. Plerique hominum in ea sunt opinione, corpus à cibo mouendum esse. Ita enim fore putant, ut is melius considat in stomacho, &excitato calore faciliùs conco quatur. Quae opinio erronea ac perniciosa est. Nam motus replero stomacho uehementior alimentum assumptum traij cit &expellit, non sistit. Relaxat enim orificium uentriculi inferius. Ideo non satis sideliter sibi commissum alimentum detinere, multò minus concoquere potest. Deinde distrahit calorem, eumque ab offi cina coctionis in totum corpus dispergit, unde (etiamsi stomachus probè clau sus sit) mala &imperfecta coctio sequitur. Ad haec motus à cibo, quod grauissimum est, non solùm calorem distrahit, sed etiam crudum alimentum è uentricu lo in omnes animales partes digerit atque distribuit. Testatur etiam experientia, multa incommoda intempestiuas corporis motiones sequi: Lassitudinem toti us corporis, sitim, dolores capitis, caligi nem oculorum &mentis. Exhalant enim è uentriculo non probè clauso crudi &crassi uapores, qui spiritus animales tur bant. Postremò uidemus bruta animalia sine ullo monitore pasta quiescere. Ex quibus omnibus sequitur, à cibo quiescendum potius, quàm exercitijs uacandum. Quod cùm ita sit, non uulgi opini Libro 6. onem, sed doctissimi Hippocratis consi- Epidem. lium, tanquam oraculum, sequi debemus Sec. 4. aqui scribat: Labores cibos antecedant. Curigitur postea dicitur, A cibo ambulandum? Non omnis motus est exercitium, sed uehementior tantùm, ut dictum est, is improbatur. Leuis ambulatio non est exer citium. Quare eo tempore paulatim am bulare aut stare, non est alienum. Hoc enim pacto alimentam ingesta consident, &melius uniuntur. Quarę uentriculus rectiùs clauditur, suumque officium facit. Cur quidam, qui uehementer se sumpto cibo mouent, non offenduntur, sed plurimùm se iuuari dicunt: In causa est longa consuetudo, quae res etiam naturae aduersas uincit familiaresque efficit. Praestat tamen semper illa agere, quae natura expetit, &quae cum ra tione consonant, quàm aliquid contra naturae rationem suscipere, aut conari.