Latin
DE EXERCITIIS
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 21
Unproofread scanNot analysed yet
Consuetudo enim seruire debet naturę, non natura consuetudini. De Frictione. Ad exercitia frictiones quoque pertinent. Sunt autem frictiones leuissimae exercitationes. Calefaciunt &aperiunt meatus corporis, reuocant calorem ab interioribus ad exteriora, &excrementorum insensibilem excretionem promouent. De generibus frictionum plura Medici tradunt, quos, si libet, consule. Hinc non obscurum est, quo consilio ma nè caput sit fricandum. De alimentis. Hippocrates triplicia esse alimenta omnium animalium scribit, cuius hęc sunt uerba: τὰ γὺ σωματα, &c. Cur igitur hic autor aërem omisit, siquidem nutrimentum est? Cur omiserit nescio. Sed Medici omnes primo loco in hac artis parte de arre praeciagunt, neque immeritò, est enim puum alimentum, quo singulis ferè momentis ad uitae sustentationem indigemus, quare nobis silentio non praetereundus. De Aëre. Rei rusticae scriptores adeò curiose aëris naturam expendunt, ut non habi tandum esse nisi in loco salubri censeant Hinc quidam primum gradum felicitatis esse dixisse fertur, bene habitare. Est autem aër optimus, qui prorsus est purus. Eiusmodi uerò fuerit, qui nec stagni, nec paludis halitu sit infectus, nec ex profundo specu pestilentem auram spiret, qualis circa Sardis &Hierapolim, aliubique in multis terrarum locis uisitur: nec qui ex cloacis, quae urbem aut nume rosum exercitum purgent, uitium contraxit. Nec qui ex animalium, olerum, aut leguminum putredine, aut fimo coinquinatur. Nec qui ob staonum uel flumen uicinum nebulosus est: nec qui editis undique montibus, in cauo loco clausus, nullum recipit perflatum. Suffocans enim putrisque est, similis ei, qui in domibus quibusdam est inclusus, in quibus ob putredinem, &perflatus defectum, plurimus aceruatur situs. ras M. Cato cap. 1. de reru M. Varro li. Columel. li. i. ca. Palladius li. i. ca. 3. de re rusti. Const. Caes. li. 2. ca. 3. de Agricuk. Gal. li. 1. ca. 16. de Sanitate tuen.