Latin
DE MODO, SIVE QVOTIES
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 24-2
Unproofread scanNot analysed yet
lib. 3. de arte amandi. Neue diu praesume dapes, sed desine citra Quàm cupias, paulò quàm potes esse minus. ANNOTATIONES. De quantitate. De quantitate alimentorum uerissi- De Sene mum atque utiliss. praeceptum M. Cicero ctute. tradit, cùm scribit: Tantum cibi &potionis adhibendum esse, ut uires reficiantur, non opprimantur. Non autem solùm immoderatis alimentis opprimuntur, &suffocantur uires, sed etiam defectu resoluuntur. Quare ex caloris quantitare quid facto opus sit, colligere oportet. Debet enim alimentum semper ἀναλογον esse innato calori. Hic uariat pro aetate, uitae genere, tempore anni, constitutione coeli, &similibus. Nam qui crescunt, ob caloris copiam, copioso nutrimento indigent.