Latin
DE MODO, SIVE QVOTIES
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE MODO, SIVE QVOTIES sit assumendus cibus. Bis tibi quoque die cibus est sumendus, at ille Sit bene conditus, sit leuis, &modicus. Moesta procul fugiant longae fastidia mensae: Sic pota ut sitias, sic ede ut esurias. SCHOLIA. Bis tibi. Bis comedendum in die. Pueri aute &senes ab hac regula excipiuntur. Nam pueri, quoniam crescunt, plurimo, &propter uasorum exiguitatem crebro alimento opus habent. Senum autem uires sunt debiles, calor est exiguus, paucis igitur fomentis egent, quae crebrò potius quàm simul offerre oportet. Sit bene conditus. Probè coctus, uel praeparatus, non crudus. Ita enim malim hunc locum intelligi, quàm de condimentis. Nam homini cibus utilissimus simplex, aceruatio saporum pestifera, &condimenta perniciosiora. Difficulter autem perficiuntur omnia in cibis acria, &c. au tore Plinio. Adhaec non conueniunt condimenta omnibus naturis. Nam calidis &biliosis inprimis noxia sunt. byGoogle Sitleuis. Coctu facilis, δυαλλοίωτος. Et modicus. Respectu caloris. Moesta procul fugiant. Nec coena nec pran dium protrahi debent iusto diutius. Impeditur enim concoctio. Et illa occasione diu ob oculos obuersantibus cibis, plus quàm par est ingeritur. Sic ede ut esurias. Non est ad satietatem usque comedendum, sed quantum ualetudo postulat. Quoniam uerò plerunque &plus appetimus quàm par est; &conspectu ciborum irritato appetitu, plus quàm necesse est ingerimus: Ideo consuluntautores, ut in tempore finem edendifaciamus. Conueniunt haec cum Ouid.