Latin
PRAEFATIO
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 25-3
Unproofread scanNot analysed yet
Mole operis deuicta sui, iam sentiat, illa
Vtilitate minus quicquid deprompserit esse.
Hanc uiridem si fortè tuos coneris in usus
Caspere, siccatamue hyemi deponere pigrae,
Turbida siue tuas oblectant pocula fauces,
Seu potius longo tibi defaecata labore
Dona placent, huius uirtus mirabilis herbae
Omnia sufficiet, quam quosdam pendere tanti
Nouimus, ut contra, totum si iniuria corpus
Impetit interius, muniri uiribus eius
Sese posse rati, soleant haurire diebus
Continuis hoc acre genus medicaminis almi.