Latin
PRAEFATIO
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 26-3
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea caput infesto si uulnere fractum Tabuerit, tum crebra terens imponito sacrae Tegmina betonicae, statim mirabere uires Illius, in folidum fuerit dum clausa cicatrix. Agrimonia. Ευπατωριoß. 21. Hic quoque Sarcocolam, campos quae plurima paßim Vestit, &effoetis syluarum inuenta sub umbris Nascitur, ordinibus facile est discernere pulchris. Haec praeter uarium latae uirtutis honorem, Trita domat uentris praedirum &pota dolorem. Si quae fortè chalybs infensus uulnera membris Indiderit nostris, huius tentare iubemus Auxilium, partique imponere tonsa patenti Germina, maturum nacturi hac arte uigorem, Si tamen addatur mordens cataplasmati acetum. Ambrosia. Αμβροσία. 22. Haud procul Ambrosiam uulgo quam dicere mos est Erigitur, laudata quidem, sed an ista sit illa Cuius in antiquis creberrima mentio libris Fit, dubium est multis, Medici tamen arte suapte Hanc utcunque colunt, tantumue sanguinis hausta Absumit, quantum potus ingesserit aluo. Nepeta. Καλαμίνθη. 23. Herbarum in numero, quas hortulus ille recenti Semper prole creat, Nepetae non segnior exit Surculus, urticam folijs simulantibus, alto Vertice pergratum latè largitus odorem. Haec uarijs olim morborum accommoda curis, Non extrema alias inter decernitur herbas. Huius enim succus, roseo commixtus oliuo, Efficit unguentum, laesae quod uulnera carnis Atque cicatricum deformia signa nouarum Posse abolere aiunt, prisco reparare nitori, Et reuocare pilos plagae quos fortè recentis Pestis hiulca tulit, sanie taboque perosos. Raphanus. Pαφαvis. 24. Hinc raphanum radice potens, latoque comarum Tegmine sublatum, extremus facit ordo uideri. Cuius amara satis, quatienti uiscera tußim, Mansa premit radix, triti quoque seminis haustus Eiusdem uitio pestis persaepe medetur. Rosa. Podop. Iam nisi me fessum uia langior indupediret, Scrupeus atque noui tereretur carminis ordo, Debueram uiburna rosae preciosa metallo Pactoli &niueis Arabum circundare gemnis. Haec, quia non Tyrio Germania lingitur ostro, Lata nec ardenti se Gallia murice iactat, Lutea purpureis reparat crementa quotannis, Vbertim floris, tantum qui protinus omnes Herbarum uicisse comas, uirtute &odore Dicitur, ut meritò florum flos esse feratur. Inficit hic oleum proprio de nomine dictum, Quod quàm saepe fiat mortalibus utile curis, Nec meminisse potest hominum nec dicere quisquam Huic famosa suos opponunt lilia flores, Longius horum &iam spirans odor imbuit auras, Sed si quis niuei candentia germina fructus, Triuerit, aspersi mirabitur illicet omnem Nectaris ille fidem celeri perijsse meatu. Hoc quia uirginitas fama subnixa beata Flore nitet, quam si nullus labor exagitarit Sordis, &illiciti non fregerit ardor amoris, Flagrat odore suo. Porrò si gloria pessum Integritatis eat, fateor mutabit odorem. Haec duo namque probabilium genera inclytae florum Ecclesiae summas signant per secula palmas, Sanguine martyrij carpunt quae dona rosarum, Liliaque in fidei gestant candore nitentis. O mater uirgo, foecundo germine mater, Virgo fide intacta, sponsi de nomine sponsa,