Latin
DE EXERCITIIS
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 26-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE EXERCITIIS animi. NEc properè à mensa studijs intenderis unquam, Sed tribus, aut horis quattuor inde uaca. SCHOLIA. Nec properè. Non statim ingenium à cibo exercendum est. Si enim corpori perniciosus est motus uehemens, ut suprà diximus, multò magis animo. Horis dibzy G Google Horis quatuor. Hoc intelligendum est de uehementioribus exercitijs, non de quolibet animi motu: Alioqui enim nimium temporis sine fructu studiorum periret. Suprà diximus duplicia esse exercitia, Animi &corporis, de illis priùs tractatum, nunc de reliquis agit. Sunt autem exercitia animi, imaginationes, cogitationes, exercitationes memoriae. Imò to ta nostra studendi ratio potissimùm in ingenio exercendo consistit.