Latin
DE EXERCITIIS
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 27
Unproofread scanNot analysed yet
DE SOMNO MERIDIANO. CAQ QVòd si fortè tibi quiddam dormire necesse est, Somnus Alterapost epulas fluxerit hora uide. à cibo. SCHOLIA. Si dormire necesse est. Duplex est somnus: Nocturnus &diurnus. Natura noctem quieti &somno destinauit, diem uerò laboribus &exercitijs. Igitur somnus nocturnus est naturalis. Diurnus uerò à natura alienus, &ab omnibus autoribus improbatur. Quia uerò negocia, aut insomnia interdum istum ordinem interturbant, &tamen quieti nihil detrahi oportet, interdiu, quod noctu neglectum, compensandum est. Ideo dicit: quòd si necesse est quiddam dormire. Non probat meridianum somnum, sed quid urgente necessitate agendum sit, docet. Quare noctu potius quàm interdiu dormiendum? Primò, Quia, ut diximus, ordo naturalis, qui nequaquam confundi debet, id postulat. Deinde, quia nox frigida &hu mida est: Frigiditas autem &humiditas somnum inducit. Tertiò etiam ad conciliandum somnum, non parum tranquillitas nocturna facit. Simile enim simili gaudet &conciliatur. Turbae autem somnum impediunt, interrumpunt, non accersunt. DE QVIETE. OCia perturbant stomachum, iuuat actio, ni sit Ocium. Nondum concocto turbidus ille cibo. SCHOdibzy G Googl